Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

consummata

Sap 4:16 Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti.
Sap 15:3 Nosse enim te, consummata justitia est; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
Isa 32:10 Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
Lc 4:13 Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
Io 19:28 Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.
Iac 2:22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?
Apoc 15:1 Et vidi aliud signum in cælo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas: quoniam in illis consummata est ira Dei.