Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

consenserunt

Lev 20:5 ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem ejus, succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui.
I Mach 1:44 Et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi:
I Mach 1:45 et multi ex Israël consenserunt servituti ejus, et sacrificaverunt idolis, et coinquinaverunt sabbatum.
I Mach 14:41 et quia Judæi et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum sacerdotem in æternum, donec surgat propheta fidelis:
Act 5:37 Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se, et ipse periit: et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.
Gal 2:13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
II Thess 2:11 ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.