Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

consecrabis

Ex 13:12 separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
Ex 28:41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
Ex 29:35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum:
Ex 40:11 labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
Num 8:13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,
Num 8:15 Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël.