Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

congregaverunt

Ex 4:29 Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël.
Ex 16:18 Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.
Num 1:18 et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra,
I Reg 5:8 Et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se, et dixerunt: Quid faciemus de arca Dei Israël? Responderuntque Gethæi: Circumducatur arca Dei Israël. Et circumduxerunt arcam Dei Israël.
I Reg 5:11 Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum: qui dixerunt: Dimittite arcam Dei Israël, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro.
I Reg 28:1 Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim agmina sua, ut præpararentur ad bellum contra Israël: dixitque Achis ad David: Sciens nunc scito, quoniam mecum egredieris in castris tu, et viri tui.
II Par 23:2 Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Israël, veneruntque in Jerusalem.
Iudith 4:4 et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in præparationem pugnæ.
Prov 31:29 Multæ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas.
I Mach 1:36 et posuerunt illic gentem peccatricem viros iniquos, et convaluerunt in ea: et posuerunt arma, et escas, et congregaverunt spolia Jerusalem:
Mt 22:10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
Mt 27:27 Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: