Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

congregatio

Ex 16:2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine.
Lev 11:36 Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.
Num 16:16 Dixitque ad Core: Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.
Num 16:40 ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.
Ps 61:9 Sperate in eo, omnis congregatio populi; effundite coram illo corda vestra; Deus adjutor noster in æternum.
Ps 67:31 Increpa feras arundinis; congregatio taurorum in vaccis populorum; ut excludant eos qui probati sunt argento: dissipa gentes quæ bella volunt.
Eccli 43:18 Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus:
Eccli 45:22 Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia.
Ier 6:18 Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis.
I Mach 7:12 Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt: