Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

confusio

I Reg 5:6 Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos: et percussit in secretiori parte natium Azotum, et fines ejus. Et ebullierunt villæ et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures et facta est confusio mortis magnæ in civitate.
Ps 43:16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me:
Ps 68:8 Quoniam propter te sustinui opprobrium; operuit confusio faciem meam.
Eccli 3:12 Ne glorieris in contumelia patris tui: non enim est tibi gloria ejus confusio.
Eccli 4:25 est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.
Eccli 4:25 est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.
Eccli 5:17 super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
Eccli 20:28 Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.
Eccli 25:29 Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna.
Bar 1:15 et dicetis: Domino Deo nostro justitia, nobis autem confusio faciei nostræ, sicut est dies hæc omni Juda, et habitantibus in Jerusalem:
Bar 2:6 Domino Deo nostro justitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies hæc:
Ezech 7:18 Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido: et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium.
Dan 3:33 Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.
Dan 3:40 Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.
Dan 9:7 Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas ejecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.
Dan 9:8 Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt.
Abd 1:10 Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum.
Mich 2:6 Ne loquamini loquentes; non stillabit super istos, non comprehendet confusio.
Apoc 3:18 Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.