Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

confitemini

Tob 12:6 Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.
Tob 13:6 Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.
Tob 13:10 Benedicite Dominum omnes electi ejus: agite dies lætitiæ, et confitemini illi.
Ps 29:5 Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.
Ps 96:12 Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.
Ps 99:4 Introite portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis; confitemini illi. Laudate nomen ejus,
Eccli 39:20 Date nomini ejus magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis: et sic dicetis in confessione:
Dan 3:90 Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus.