Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

confirmatus

Gen 23:20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.
Ps 70:6 In te confirmatus sum ex utero; de ventre matris meæ tu es protector meus; in te cantatio mea semper.
Ps 87:8 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
Eccli 39:38 Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi.
Eccli 43:28 Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia.
Eccli 51:25 Colluctata est anima mea in illa, et in faciendo eam confirmatus sum.
Ezech 24:2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.