Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

confirma

Ps 50:14 Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.
Ps 67:29 Manda, Deus, virtuti tuæ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
Ps 118:28 Dormitavit anima mea præ tædio; confirma me in verbis tuis.
Eccli 42:11 Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi.
Dan 6:8 Nunc itaque rex, confirma sententiam, et scribe decretum: ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prævaricari cuiquam liceat.
Lc 22:32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
Apoc 3:2 Esto vigilans, et confirma cetera, quæ moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.