Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

conduxit

Idc 9:4 Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberit. Qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum.
Idc 18:4 Qui respondit eis: Hæc et hæc præstitit mihi Michas, et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos.
IV Reg 7:6 Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ, curruum, et equorum, et exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hethæorum et Ægyptiorum, et venerunt super nos.
II Par 25:6 mercede quoque conduxit de Israël centum millia robustorum, centum talentis argenti.
Mt 20:7 Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.