Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

complevit

Num 7:1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus:
Deut 31:24 Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit,
Deut 31:30 Locutus est ergo Moyses, audiente universo cœtu Israël, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit.
Ios 11:15 Sicut præceperat Dominus Moysi servo suo, ita præcepit Moyses Josue, et ille universa complevit: non præteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi.
Idc 6:27 Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut præceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit.
I Par 27:24 Joab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israël: et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.
II Par 4:11 Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei:
II Par 6:4 Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens:
Esth 14:2 Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis: omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit.
Sap 10:10 Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas; et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
Lam 2:17 AIN. Fecit Dominus quæ cogitavit; complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis: destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.
Dan 5:26 Et hæc est interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.