Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

completi

Gen 35:28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
Deut 34:8 Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
I Reg 16:11 Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.
II Reg 7:12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus.
Ier 25:34 Ululate, pastores, et clamate: et aspergite vos cinere, optimates gregis, quia completi sunt dies vestri, ut interficiamini, et dissipationes vestræ: et cadetis quasi vasa pretiosa.
Ier 34:14 Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebræum, qui venditus est ei: et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum: et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam.
Ier 42:7 Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam,
Lam 4:18 SADE. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.