Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

complebo

Deut 32:23 Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.
I Reg 3:12 In die illa suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus: incipiam, et complebo.
III Reg 1:14 Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos.
Ezech 5:13 Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor: et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.
Ezech 6:12 Qui longe est, peste morietur: qui autem prope, gladio corruet: et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur: et complebo indignationem meam in eis.
Ezech 7:8 Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te: et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua,
Ezech 13:15 Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento: dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui liniunt eum: