Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

committere

Eccli 9:19 Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.
I Mach 5:19 et præcepit illis, dicens: Præestote populo huic: et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur.
II Mach 13:13 Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei.
II Mach 15:1 Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum.
Mt 25:27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
Lc 14:31 Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se?