Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

commiserunt

Eccli 48:18 Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo: alii autem multa commiserunt peccata.
Eccli 49:5 Præter David et Ezechiam et Josiam, omnes peccatum commiserunt:
I Mach 4:34 Et commiserunt prælium: et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum.
I Mach 7:43 Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar: et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio.
I Mach 10:49 Et commiserunt prælium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, et insecutus est eum Alexander, et incubuit super eos.
I Mach 10:78 Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Jonathas in Azotum, et commiserunt prælium.
I Mach 11:69 Insidiæ vero exsurrexerunt de locis suis, et commiserunt prælium.
II Mach 10:28 Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant.
II Mach 12:10 Inde cum jam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti.