Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

comedas

Gen 2:17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
Ex 34:15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.
Deut 12:23 Hoc solum cave, ne sanguinem comedas: sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus:
Deut 15:23 Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam.
Deut 28:31 Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuæ dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet.
Idc 13:4 cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas:
III Reg 13:15 Dixitque ad eum: Veni mecum domum, ut comedas panem.
Prov 23:1 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.
Prov 23:6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus;
Ier 16:8 Et domum convivii non ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas: