Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

colles

Deut 12:2 Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum.
Iudith 3:3 Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ, atque familiæ, in conspectu tuo sunt:
Iudith 7:8 Sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes: Filii Israël non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, et muniunt illos colles in præcipitio constituti.
Iob 15:7 Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?
Ps 64:13 Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur.
Ps 71:3 Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.
Ps 113:4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
Ps 113:6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles sicut agni ovium?
Ps 148:9 montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;
Prov 8:25 necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar.
Cant 2:8 SPONSA. Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.
Eccli 16:19 Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
Isa 2:2 Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes,
Isa 2:14 et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos,
Isa 40:12 Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera?
Isa 41:15 Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia; triturabis montes, et comminues, et colles quasi pulverem pones.
Isa 42:15 Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam.
Isa 54:10 Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.
Isa 55:12 Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu.
Isa 65:7 Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus; qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primum in sinu eorum.
Ier 3:23 Vere mendaces erant colles et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël.
Ier 4:24 Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt.
Ier 13:27 adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ: super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem! non mundaberis post me: usquequo adhuc?
Ezech 32:5 Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua.
Dan 3:75 Benedicite, montes et colles, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Osee 4:13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.
Ioël 3:18 Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ; et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum.
Mich 4:1 Et erit: in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum populi,
Mich 6:1 Audite quæ Dominus loquitur: Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam.
Nah 1:5 Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitatores in eo.
Hab 3:6 Stetit, et mensus est terram; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes sæculi: incurvati sunt colles mundi ab itineribus æterntatis ejus.