Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

cognoscam

Iob 23:3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?
Ier 24:5 Hæc dicit Dominus Deus Israël: Sicut ficus hæ bonæ, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldæorum, in bonum.
I Cor 4:19 Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.
I Cor 13:12 Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
II Cor 2:9 Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.