Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

circumdabis

Ex 25:28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
Iob 39:19 Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum?
Isa 49:18 Leva in circuitu oculos tuos, et vide; omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa;
Ezech 4:3 Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem: et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israël.