Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

cibus

Lev 11:34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
Lev 22:7 et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
Num 11:33 Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus: et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis.
Idc 14:14 Dixitque eis: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
II Reg 11:8 Et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius.
II Reg 19:35 Octogenarius sum hodie: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave, aut amarum? aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum ultra vocem cantorum, atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri domino meo regi?
III Reg 4:22 Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ,
III Reg 5:9 Servi mei deponent ea de Libano ad mare: et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi: et applicabo ea ibi, et tu tolles ea: præbebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meæ.
Iob 30:4 Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum:
Iob 33:20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.
Eccli 36:20 Omnem escam manducabit venter: et est cibus cibo melior.
Isa 9:5 Quia omnis violentia prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis.
Lam 4:10 JOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos; facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei.
Ezech 21:32 Igni eris cibus; sanguis tuus erit in medio terræ; oblivioni traderis: quia ego Dominus locutus sum.
Hab 1:16 Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus.
Mal 3:10 Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea: et probate me super hoc, dicit Dominus: si non aperuero vobis cataractas cæli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam:
Io 4:34 Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
Io 6:56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;
Heb 5:14 Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.