Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

certissime

I Reg 24:21 Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israël:
I Reg 26:4 misit exploratores, et didicit quod illuc venisset certissime.
III Reg 11:2 de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israël: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.
II Mach 4:33 Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochiæ secus Daphnem.
Act 24:22 Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.