Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ceciderint

Lev 13:41 et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
Isa 30:25 Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres:
Bar 6:26 Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt: neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit: sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur.
Ezech 30:4 Et veniet gladius in Ægyptum, et erit pavor in Æthiopia, cum ceciderint vulnerati in Ægypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus.
Ezech 32:8 Omnia luminaria cæli mœrere faciam super te: et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terræ, ait Dominus Deus.
Ezech 39:23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eos, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.