Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

catuli

Iob 4:11 Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.
Ps 103:21 catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi.
Isa 5:29 Rugitus ejus ut leonis; rugiet ut catuli leonum: et frendet, et tenebit prædam, et amplexabitur, et non erit qui eruat.
Isa 11:7 Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum; et leo quasi bos comedet paleas.
Ier 51:38 Simul ut leones rugient, excutient comas veluti catuli leonum.
Ioël 1:6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.