Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

calice

II Reg 12:3 Pauper autem nihil habebat omnino, præter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens: eratque illi sicut filia.
Ezech 23:33 Ebrietate et dolore repleberis: calice mœroris, et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ.
Ezech 23:33 Ebrietate et dolore repleberis: calice mœroris, et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ.
Mc 14:23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.
Lc 22:17 Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.
I Cor 11:28 Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
Apoc 14:10 et hic bibet de vino iræ Dei, quod mistum est mero in calice iræ ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni: