Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

calendæ

I Reg 20:5 Dixit autem David ad Jonathan: Ecce calendæ sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum: dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ.
I Reg 20:18 Dixitque ad eum Jonathas: Cras calendæ sunt, et requireris:
I Reg 20:24 Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calendæ, et sedit rex ad comedendum panem.
IV Reg 4:23 Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt calendæ, neque sabbatum. Quæ respondit: Vadam.