Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

brevis

Iudith 7:17 Contestamur hodie cælum et terram, et Deum patrum nostrorum, qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut jam tradatis civitatem in manu militiæ Holofernis, et sit finis noster brevis in ore gladii, qui longior efficitur in ariditate sitis.
Iob 20:5 quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.
Sap 14:14 Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum; et ideo brevis illorum finis est inventus.
Sap 15:9 Sed cura est illi non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est; sed concertatur aurificibus et argentariis; sed et ærarios imitatur, et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit.
Eccli 10:11 Omnis potentatus brevis vita; languor prolixior gravat medicum.