Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

bonus

I Reg 9:2 Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus: et non erat vir de filiis Israël melior illo: ab humero et sursum eminebat super omnem populum.
I Reg 29:6 Vocavit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo: et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris: et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me, usque in diem hanc: sed satrapis non places.
I Reg 29:9 Respondens autem Achis, locutus est ad David: Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut angelus Dei: sed principes Philisthinorum dixerunt: Non ascendet nobiscum in prælium.
II Reg 18:25 Et exclamans indicavit regi: dixitque rex: Si solus est, bonus est nuntius in ore ejus. Properante autem illo, et accedente propius,
II Reg 18:26 vidit speculator hominem alterum currentem, et vociferans in culmine, ait: Apparet mihi alter homo currens solus. Dixitque rex: Et iste bonus est nuntius.
II Reg 18:27 Speculator autem: Contemplor, ait, cursum prioris, quasi cursum Achimaas filii Sadoc. Et ait rex: Vir bonus est: et nuntium portans bonum, venit.
III Reg 1:52 Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram: sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur.
III Reg 14:13 et planget eum omnis Israël, et sepeliet: iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israël, in domo Jeroboam.
I Par 16:34 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia ejus.
II Par 5:13 Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube,
II Par 7:3 Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum, stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
II Par 30:18 Magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quæ sanctificata non fuerat, comedit Phase, non juxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur
I Esd 3:11 Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
Tob 5:27 Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia, quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.
Iudith 11:6 Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo, quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus, et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur.
Iudith 13:21 Confitemini illi omnes, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Ps 72:1 Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde!
Ps 105:1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Ps 106:1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Ps 110:10 Initium sapientiæ timor Domini; intellectus bonus omnibus facientibus eum, laudatio ejus manet in sæculum sæculi.
Ps 117:1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Ps 117:2 Dicat nunc Israël: Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Ps 117:29 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Ps 134:3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave.
Ps 135:1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus.
Ps 142:10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
Ps 146:1 Alleluja. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.
Prov 12:2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino, qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.
Prov 14:14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
Prov 25:25 Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.
Eccles 9:2 Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.
Sap 8:15 Timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis.
Sap 8:20 Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum.
Sap 12:1 O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus!
Eccli 14:5 Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis.
Eccli 29:19 Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi.
Ier 33:11 vox gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in æternum misericordia ejus: et portantium vota in domum Domini: reducam enim conversionem terræ sicut a principio, dicit Dominus.
Dan 3:89 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia ejus.
Mal 2:17 Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii?
I Mach 1:13 Et bonus visus est sermo in oculis eorum.
I Mach 4:24 Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in cælum, quoniam bonus est, quoniam in sæculum misericordia ejus.
II Mach 1:24 Et Nehemiæ erat oratio hunc habens modum: Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus est bonus rex,
Mt 19:17 Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
Mt 20:15 Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?
Mc 10:18 Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.
Lc 18:19 Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.
Lc 23:50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus:
Io 7:12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.
Io 10:11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
Io 10:14 Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.