Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

bibite

II Esd 8:10 Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.
Prov 9:5 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
Cant 5:1 Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. SPONSUS. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi.
Isa 36:16 Nolite audire Ezechiam; hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ,