Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

benedicit

I Reg 9:13 Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat: quia ipse benedicit hostiæ, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum.
Prov 11:25 Anima quæ benedicit impinguabitur; et qui inebriat ipse quoque inebriabitur.
Prov 27:14 Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit.
Prov 30:11 Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit;