Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

audierant

Gen 43:25 Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem.
Ios 5:6 per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit: donec consumeretur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.
Lc 1:66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.
Lc 2:20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
Io 1:40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
Act 4:4 Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia.