Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

attendite

Iob 13:6 Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.
Prov 4:1 Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.
Isa 28:23 Auribus percipite, et audite vocem meam: attendite, et audite eloquium meum.
Isa 34:1 Accedite, gentes, et audite; et populi, attendite: audiat terra, et plenitudo ejus; orbis, et omne germen ejus.
Isa 49:1 Audite, insulæ; et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
Isa 51:1 Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis.
Lam 1:12 LAMED. O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.
Osee 5:1 Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate: quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor.
Act 5:35 dixitque ad illos: Viri Israëlitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.