Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

asinis

Gen 42:26 At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.
Gen 43:24 Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.
Gen 44:3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
Gen 44:13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
Gen 47:17 Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
Num 31:28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,
Num 31:39 de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus:
Num 31:45 et de asinis triginta millibus quingentis,
Ios 9:4 et callide cogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos,
Idc 19:21 Introduxitque eum in domum suam, et pabulum asinis præbuit: ac postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium.
I Reg 9:20 Et de asinis, quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventæ sunt. Et cujus erunt optima quæque Israël? nonne tibi et omni domui patris tui?
I Reg 10:2 Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie, dicentque tibi: Inventæ sunt asinæ, ad quas ieras perquirendas: et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo?
II Reg 16:1 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvæ passæ, et centum massis palatharum, et utre vini.
I Par 12:40 Sed et qui juxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum: farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam: gaudium quippe erat in Israël.