Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

appendit

Gen 23:16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.
Ex 40:19 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
Ios 2:21 Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat: dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra.
Iob 26:7 Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.
Iob 28:25 Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.
Prov 21:2 Omnis via viri recta sibi videtur, appendit autem corda Dominus.
Isa 40:12 Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera?