Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

annuntiavi

Ps 55:9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua;
Isa 21:10 Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.
Isa 43:12 Ego annuntiavi, et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus.
Isa 44:8 Nolite timere, neque conturbemini; ex tunc audire te feci et annuntiavi; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim?
Isa 48:3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt.
Ier 42:21 Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos.