Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

annuntiaverunt

I Reg 11:9 Et dixerunt nuntiis, qui venerant: Sic dicetis viris, qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes: qui lætati sunt.
I Reg 23:1 Et annuntiaverunt David, dicentes: Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam et diripiunt areas.
Ps 43:2 Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
Ps 63:10 et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei; et facta ejus intellexerunt.
Act 3:24 Et omnes prophetæ a Samuel, et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.
Act 4:23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.