Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

annuntiant

II Par 18:12 Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.
Act 16:17 Hæc subsecuta Paulum, et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.
Act 16:21 et annuntiant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani.
I Cor 9:14 Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
Phil 1:17 Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
I Thess 1:9 Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero,