Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

amici

Deut 23:25 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes.
II Par 20:7 Nonne tu, Deus noster, interfecisti omnes habitatores terræ hujus coram populo tuo Israël, et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum?
Esth 5:14 Responderuntque ei Zares uxor ejus, et ceteri amici: Jube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochæus, et sic ibis cum rege lætus ad convivium. Placuit ei consilium, et jussit excelsam parari crucem.
Iob 2:11 Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.
Iob 19:21 Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
Iob 31:9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
Iob 40:25 Concident eum amici? divident illum negotiatores?
Ps 107:10 Moab lebes spei meæ; in Idumæam extendam calceamentum meum; mihi alienigenæ amici facti sunt.
Ps 138:17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.
Prov 11:13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.
Prov 14:20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.
Prov 19:6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
Prov 19:7 Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit;
Prov 27:9 Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.
Prov 27:17 Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.
Cant 5:1 Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. SPONSUS. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi.
Cant 8:13 SPONSUS. Quæ habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam.
Eccli 27:17 Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum.
Eccli 27:24 denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.
Eccli 37:6 Non obliviscaris amici tui in animo tuo, et non immemor sis illius in opibus tuis.
Isa 41:8 Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei:
Ier 19:9 Et cibabo eos carnibus filiorum suorum, et carnibus filiarum suarum: et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia in qua concludent eos inimici eorum, et qui quærunt animas eorum.
Ier 20:6 Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ, ibitis in captivitatem: et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium.
Lam 1:2 BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam, et omnibus caris ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
Zach 3:8 Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem.
I Mach 2:39 Et cognovit Mathathias et amici ejus, et luctum habuerunt super eos valde.
I Mach 2:45 Et circuivit Mathathias et amici ejus, et destruxerunt aras:
I Mach 9:28 Et congregati sunt omnes amici Judæ, et dixerunt Jonathæ:
I Mach 9:39 Et elevaverunt oculos suos, et viderunt: et ecce tumultus, et apparatus multus: et sponsus processit, et amici ejus, et fratres ejus obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis.
I Mach 14:40 Audivit enim quod appellati sunt Judæi a Romanis amici, et socii, et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose,
I Mach 15:17 Legati Judæorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Judæorum.
II Mach 1:14 Etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici ejus, et ut acciperet pecunias multas dotis nomine.
II Mach 14:11 Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici hostiliter se habentes adversus Judam, inflammaverunt Demetrium.
Lc 23:12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.
Io 15:14 Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.
Act 19:31 Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum:
III Io 1:14 Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.