Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ambulavi

I Reg 15:20 Et ait Saul ad Samuelem: Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci.
Tob 5:8 Cui respondit: Novi: et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum: qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis.
Iob 31:5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,
Ps 130:1 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
Eccli 24:8 Gyrum cæli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi: in fluctibus maris ambulavi.
Ier 2:23 Quomodo dicis: Non sum polluta,post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convalle, scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas.