Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

alienigenis

III Reg 11:8 Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quæ adolebant thura, et immolabant diis suis.
I Esd 10:11 Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis.
II Esd 13:30 Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines sacerdotum et Levitarum, unumquemque in ministerio suo:
I Mach 5:15 dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone: et repleta est omnis Galilæa alienigenis, ut nos consumant.
I Mach 11:74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum: et reversus est Jonathas in Jerusalem.
II Mach 10:5 Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu.