Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

advenit

Eccles 1:4 Generatio præterit, et generatio advenit; terra autem in æternum stat.
Cant 2:12 Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra;
Sap 14:14 Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum; et ideo brevis illorum finis est inventus.
Eccli 26:25 In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit:
Dan 7:22 donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.
II Mach 10:24 At Timotheus, qui prius a Judæis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinæ multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Judæam capturus.
Io 7:6 Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.
Apoc 11:18 Et iratæ sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram.