Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

adolescentiæ

Iob 13:26 scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.
Iob 20:11 Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient.
Iob 29:4 sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo:
Iob 33:25 Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiæ suæ.
Prov 5:18 Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.
Isa 54:4 Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.
Ier 31:19 Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ.
Ezech 16:22 Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiæ tuæ, quando eras nuda, et confusione plena, conculcata in sanguine tuo.
Ezech 16:43 Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiæ tuæ, et provocasti me in omnibus his, quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis.
Ezech 16:60 et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiæ tuæ, et suscitabo tibi pactum sempiternum.
Ezech 23:19 multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti.
Ezech 23:21 Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.
Mal 2:15 Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere.