Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

admirati

I Reg 16:4 Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis, occurrentes ei, dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus?
Ps 47:6 Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt.
Eccli 9:11 Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit.
Lc 2:48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te.