Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

adjuvaret

I Esd 6:22 Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël.
Ps 106:12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
Eccli 51:10 Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret: respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat.
Isa 63:5 Circumspexi, et non erat auxiliator; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret; et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
II Mach 13:10 Quibus Judas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos,