Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

actum

I Reg 4:16 Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de prælio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait: Quid actum est, fili mi?
II Reg 3:37 Et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner.
Iudith 8:33 Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.
Sap 11:6 per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
Eccli 37:20 Ante omnia opera verbum verax præcedat te, et ante omnem actum consilium stabile.
I Mach 14:35 Et vidit populus actum Simonis, et gloriam quam cogitabat facere genti suæ, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat hæc omnia, et justitiam, et fidem, quam conservavit genti suæ, et exquisivit omni modo exaltare populum suum.
Lc 23:15 Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
Rom 12:4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: