Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

acciderunt

Ex 3:16 Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos: et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.
Ier 32:24 Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manus Chaldæorum, qui præliantur adversus eam, a facie gladii, et famis, et pestilentiæ: et quæcumque locutus es acciderunt, ut tu ipse cernis.
II Mach 6:12 Obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus: sed reputent ea quæ acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
Act 20:19 serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum: