Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

acceptio

II Par 19:7 Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
Rom 2:11 non enim est acceptio personarum apud Deum.
Eph 6:9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum.
Col 3:25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.