Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

abominabilis

Deut 22:5 Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc.
Deut 24:4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.
III Reg 21:26 et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola, quæ fecerant Amorrhæi, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël.
Iob 15:16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
Prov 17:15 Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.