Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Vocem

Gen 3:10 Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
Deut 4:12 Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis.
Iob 29:10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.
Ps 118:149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.
Ier 4:31 Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ: vox filiæ Sion intermorientis, expandentisque manus suas: Væ mihi quia defecit anima mea propter interfectos!
Ier 30:5 Quoniam hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax.
Lam 2:7 ZAIN. Repulit Dominus altare suum; maledixit sanctificationi suæ: tradidit in manu inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni.
Lam 3:56 COPH. Vocem meam audisti; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus.