Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Vidit

Gen 3:6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.
Gen 29:32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.
Gen 49:15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.
Num 24:21 Vidit quoque Cinæum: et assumpta parabola, ait: [Robustum quidem est habitaculum tuum: sed si in petra posueris nidum tuum,
Deut 32:19 Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.
I Reg 18:15 Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum.
II Reg 17:18 Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom: illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum.
II Reg 18:10 Vidit autem hoc quispiam, et nuntiavit Joab, dicens: Vidi Absalom pendere et quercu.
II Reg 20:12 Amasa autem conspersus sanguine, jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum.
IV Reg 14:26 Vidit enim Dominus afflictionem Israël amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere, et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israëli.
Eccli 18:10 Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est: et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.
Eccli 45:23 Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiæ.
Bar 4:9 Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite, confines Sion: adduxit enim mihi Deus luctum magnum.
Ezech 32:31 Vidit eos Pharao, et consolatus est super universa multitudine sua, quæ interfecta est gladio: Pharao, et omnis exercitus ejus, ait Dominus Deus.
Dan 14:29 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.
I Mach 7:25 Vidit autem Alcimus quod prævaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos: et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus.
Lc 21:2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.
Io 1:47 Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.