Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Transierunt

Idc 19:14 Transierunt ergo Jebus, et cœptum carpebant iter, occubuitque eis sol juxta Gabaa, quæ est in tribu Benjamin:
II Reg 17:20 Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt: Ubi est Achimaas et Jonathas? Et respondit eis mulier: Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui quærebant, cum non reperissent, reversi sunt in Jerusalem.
III Reg 22:1 Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israël.
Sap 5:9 Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens,
Isa 10:29 Transierunt cursim, Gaba sedes nostra; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.